L’Ordinario della Santa Messa Ambrosiana

Ambrosian Rite Mass i

La S. Messa di rito Ambrosiano “antico” viene celebrata tutte le domeniche e festivi (escluso il mese di agosto) alle ore 10.00 a Milano alla chiesa di San Rocco al Gentilino, piazza Tito Lucrezio Caro 7.

Sacerdote: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Fedeli: Amen.

Sac: Introibo ad Altare Dei.

Fed: Ad Deum, qui laetificat juventutem meam.

Sac: Confitemini Domino, quoniam bonus.

Fed: Quoniam in saeculum misericordia ejus.

Sac: Confiteor Deo omnipotenti…orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
Fed: Deo gratias. Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis omnibus peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.
Sac: Amen.

Fed:  Confiteor Deo Omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo beato Ambrosio Confessori, omnibus Sanctis et tibi, pater, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, beatum Ambrosium Confessorem, omnes Sanctos et te, pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Sac: Deo gratias. Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis omnibus peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.

Fed: Amen.

Sac: Indulgentiam, absolutionem et remissionem omnium peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.

Fed: Amen.

Sac: Adjutorium nostrum in nomine Domini.
Fed: Qui fecit caelum, et terram.

Sac: Sit nomen Domini benedictum.

Fed: Ex hoc nunc, et usque in saeculum.
Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

 

GLORIA

 

Sac: Glória in excélsis Deo

Fed: et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.

Laudámus te,

benedícimus te,

adorámus te,

glorificámus te,

grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,

Dómine Deus, Rex cæléstis,

Deus Pater omnípotens.

Dómine Fili Unigénite, Jesu Christe,

Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,

qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;

qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.

Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.

Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus,

tu solus Altíssimus,

Jesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris.

Amen.

Kyrie Eleison, Kyrie Eleison, Kyrie Eleison

Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

Sac: …per omnia saecula saeculorum.

Fed: Amen.

 

EPISTOLA

 

Fed: Deo gratias.

Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

 

VANGELO

 

Sac: Lectio Sancti Evangelii secundum…

Fed: Gloria tibi, Domine.

–          Dopo il Vangelo       –

Fed: Laus tibi, Christe.

 

OFFERTORIO

 

Sac: Pacem habete.

Fed: Ad te, Domine.

 

Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

Sac: …per omnia saecula saeculorum.

Fed: Amen.

 

 

CREDO

 

Sac: Credo in unum Deum.

Fed: Patrem omnipoténtem,

 Factorem cæli et terræ,

 visibílium ómnium et invisibilium.

 Et in unum Dóminum Iesum Christum,

 Filium Dei unigénitum

 et ex Patre natum ante ómnia sǽcula:

 Deum de Deo, Lumen de Lúmine,

 Deum verum de Deo vero,

 génitum, non factum,

 consubstantiálem Patri:

 per quem ómnia facta sunt;

 qui propter nos hómines

 et propter nostram salútem,

 descéndit de cælis,

 (ci si inginocchia) ET INCARNATUS EST DE SPIRITU SANCTO

EX MARIA VIRGINE ET HOMO FACTUS EST,

 crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto,

 passus et sepúltus est,

 et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras,

 et ascéndit in cælum,

 sedet ad déxteram Patris,

 et íterum ventúrus est cum glória,

 iudicáre vivos et mórtuos,

 cuius regni non erit finis.

 

 Credo in Spíritum Sanctum,

 Dominum et vivificántem,

 qui ex Patre Filióque procédit,

 qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur,

 qui locútus est per prophétas.

 

 Et unam sanctam cathólicam

 et apostólicam Ecclésiam.

 

 Confíteor unum Baptísma

 in remissiónem peccatórum.

 Et exspécto resurrectiónem mortuórum,

(ci si fa il segno di croce a dire le seguenti parole)

 et vitam ventúri sæculi.

 Amen.

 

Sac: Dominus vobiscum.
Fed: Et cum spiritu tuo.

Sac: …per omnia saecula saeculorum.

Fed: Amen.

 

PREFAZIO

 

Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

Sac: Sursum corda.

Fed: Habemus ad Dominum.

Sac: Gratias agamus Domino Deo nostro.

Fed: Dignum et justum est.

Sac: …sùpplici confessione dicentes:

Fed: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra gloria tua.

Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Hosanna in excelsis.

 

PARTE SACRIFICALE

Sac: Per infinita saecula saeculorum.

Fed: Amen.

 

Sac: Paeceptis salutaribus mòniti, et divina institutione formati, audemus dicere:

Pater Noster qui es in cælis:

sanctificétur nomen tuum;

advéniat regnum tuum;

fiat volúntas tua,

sicut in cælo, et in terra.

Panem nostrum cotidianum

da nobis hódie;

et dimítte nobis débita nostra,

sicut et nos

dimíttimus debitóribus nostris;

et ne nos indúcas in tentatiónem;

Fed: Sed líbera nos a malo.

Sac: Amen.

 

Sac: In unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum.

Fed: Amen.

 

Sac: Pax, et communicatio Domini nostri Jesu Christi sit semper vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

Sac: Offerte vobis pacem.

Fed: Deo gratias.

 

Fed: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Confiteor Deo Omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo beato Ambrosio Confessori, omnibus Sanctis et tibi, pater, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, beatum Ambrosium Confessorem, omnes Sanctos et te, pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Sac: Deo gratias. Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis omnibus peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.

Fed: Amen.

Sac: Indulgentiam, absolutionem et remissionem omnium peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.

Fed: Amen.

Sac: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Fed: (ripetuto tre volte) Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbum et sanàbitur anima mea.

 

Sac: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam.

Fed: Amen.

 

Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

Sac: …per omnia saecula saeculorum.

Fed: Amen.

 

CONCLUSIONE

 

Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo. Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison.

Sac: Benedicat et exaudiat nos Deus.

Fed: Amen.

Sac: Procedamus cum pace.

Fed: In nomine Christi.

Sac: Benedicamus Domino.

Fed: Deo gratias.

 

ULTIMO VANGELO

 

Sac: Dominus vobiscum.

Fed: Et cum spiritu tuo.

Sac: Initium Sancti Evangelii secundum Joannem.

Fed: Gloria tibi, Domine.

 

Sac:  In princípio erat Verbum,

et Verbum erat apud Deum, 

et Deus erat Verbum. 

Hoc erat in princípio apud Deum. 

Ómnia per ipsum facta sunt:

et sine ipso factum est nihil, quod factum est: 

in ipso vita erat,

et vita erat lux hóminum: 

et lux in ténebris lucet, 

et ténebrae eam non comprehendérunt.

Fuit homo missus a Deo, 

cui nomen erat Ioánnes. 

Hic venit in testimónium, 

ut testimónium perhibéret de lúmine,

ut ómnes créderent per illum. 

Non erat ille lux, 

sed ut testimónium perhibéret de lúmine.

Erat lux vera, 

quæ illúminat ómnem hóminem veniéntem in hunc mundum. 

In mundo erat, 

et mundus per ipsum factus est, 

et mundus eum non cognóvit. 

In própria vénit, 

et sui eum non recepérunt. 

Quotquot autem recepérunt eum, 

dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, 

his qui crédunt in nómine eius: 

qui non ex sanguínibus,

neque ex voluntáte carnis, 

neque ex voluntáte viri, 

sed ex Deo nati sunt. 

–          ci si inginocchia –

ET VERBUM CARO FACTUM EST,

et habitávit in nobis; 

et vídimus glóriam eius, 

glóriam quasi Unigéniti a Patre, 

plenum grátiae et veritátis.

Fed: Deo gratias.

Estratto dal Messale Ambrosiano, Edizioni Pia Società San Paolo, 1949

A cura di Federico

Rispondi