De nimium neglectibus humanitatis studiis sermo perbrevis

 

libri-latino

 

di Guido Ferro Canale

 

Magnae virtutis aciem, quam videre exopto confertissimam, Latini cum sermonis cultoribus qui ipso per chartas RS electronicas utpote vivo loquendi, immo ac pugnandi instrumento uti satagunt,  nomen perlibenter profiteor; quod ad inceptum has licet fere Laconicas, de causa qua humanitatis studia collabescentur, litteras conferendas duxi.

Communis et quasi contritus locus undique persentitur, ex hoc ortam de qua agemus perniciem, quod studiorum rationes eo modo et passu mutantur, quo in moribus et cottidianibus adiunctis, maximo res technicae et quae antonomasticae “scientificae” dici solent momento aestimantur; mea tamen sententia, quasi quoddam proelium huiusmodi inter disciplinas et artes liberales minime est sumendum. Quae vero, cum nullimode inter se opposita ac repugnantia antiquo aut novae, ut dicitur, nativitas aevo haberentur, si nostris tamen diebus pugnari videntur, hoc externas ob causas evenisse existimo, quia nempe mutatae sunt viae et ipse docendi finis.

Nam quadraginta fere anni sunt, cum “didacticae” artis nomine methodus docendi innititur et saepe saepius propugnatur, qua alicuius disciplinae non amplius cognitionem et rationem, verum quasdam “competentias” – ut aiunt – inter se, quantum fieri potest, minime connexas vel commixtas, omnesque aliquod in usum definitum vergentes, homines sibi comparant.

Cuius Copernicanae, ut ita dicam, mutationis exitus plane non in hoc sistit, ut librorum “capita” nuncupentur “moduli”, aut pro pensorum pugillaribus nomen usurpetur “officinae”: etenim, unam esse rem tradendam si non amplius cernitur, eius etiam institutionis, sine qua “competentias” aliquas nemo sibi comparare ullo modo valet, necessitatem praetergressam evadit, variarumque evanescit notitiarum ordo, qui solus solidum praebet memoriae fundamentum. Evanescit denique – quod maximi hic momenti mihi videtur – et scientiam ipsam. Quae vero, uti rectissime Aristoteles nos admonuit, non datur nisi in universali; sed contra per “competentias”, cum singularia tantum, singularium rerum classes ad summum amplectentur, minime veri nominis scientiam, at sis illam cuiusdam artificis peritiam, quae Graeco vocabulo empiria appellari solet, homines sibi comparari possunt.

Pessumae cuius mutationis causae non equidem in mirificas rerum technicarum adinventiones mihi videntur exquirendae. Patet enim ex ipso rei momento et magnitudine, tanto effecto necessariam fuisse causam proportionatam. Quae porro iam quasi prae oculis habemus: coram nobis enim, essentias esse immutabiles universae fere gentes nonne conclamant negantes? Quae cum simul reicierint – velint nolint – et ipsam universalis notionem, veri nominis scientiam, ne dicam docere aut discere, heu!, ne concipi quidem queunt. Nec satis. Pari enim ratione, cum nihil aliud sit essentia quam forma, miserrimi isti homines verum etiam aestheticum, quod dicitur, iudicium, ita amiserunt ut naturalibus et humanis in rebus, cum pulchrum minime decerni vel contemplari possint, id tantum pulchritudinis phantasma, quod in confuso per sensuum affectus percipi solet, perpetuo, inexhausto, insatiabili motu, omnes fere per creaturas sensibiles transgressuri, persequuntur.

Quae cum ita sint, nisi una cum recta philosophia, aut saltem cum sana sensus communis auctoritate, notitiarum inter se connexarum ordo germanaque methodus scientifica restaurari non possunt. Quod si aliqua ulterius egeat confirmatione, mihi dicendum videtur, cum verborum sensus cotidie excruciantur et quasi ex novo excuduntur, impossibile fere fieri, ne dicam studium, et ipsum inter hominem colloquium.

 

 


La nostra rubrica di articoli in latino è iniziata così: http://www.radiospada.org/2015/12/thesaurus-linguae-latinae/

2 Commenti a "De nimium neglectibus humanitatis studiis sermo perbrevis"

  1. #Simone Petrus Basileus   9 dicembre 2015 at 10:16 pm

    Magna Cum Laude!

    Rispondi
  2. #Agamemnon   13 dicembre 2015 at 8:48 pm

    Verum admodum, quod de confusione mentis et ipsius verborum sensu dicis, teneo.
    Enim, in nimia obsecratione notionis varietatis significationis et libertatis expressionis,
    fines superantur.
    Definitio significationis verborum(tamquam definitio sensus rerum et naturae rerum)
    crudelis impositio habetur magis quam necessaria ratio claritudinis, per quam scientiam et veram libertatem perfruuntur.

    Rispondi

Rispondi