[THESAURUS LINGUAE LATINAE] Laudes creaturarum

Nota di RS: con questo articolo continua la rubrica “Thesaurus Linguae Latinae” in Radio Spada con articoli e componimenti esclusivamente in lingua latina. Ringraziamo Simone Petrus Basileus I.G. che la cura con assiduità, alternandosi ad altri impegni all’interno della casa editrice. Ci sembra assolutamente logico e naturale che un blog cattolico romano integrale ospiti scritti nella lingua universale della Roma dei Papi, di quella Roma “onde Cristo è romano”.

Incipiunt laudes creaturarum.

quas fecit beatus Franciscus. ad laudem et honorem Dei.

cum esset infirmus ad Sanctum Damianum

 

“Summe, gloriose Deus, illumina tenebras cordis mei, et da mihi fidem rectam, spem certam et caritatem perfectam, sensum et cognitionem, Domine, ut faciam tuum sanctum et verax mandatum. Amen.”

 

1Altissime, omnipotens, bone Domine,
tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio

2Tibi soli, Altissime, conveniunt,
et nullus homo est dignus te nominare.

3Lauderis, mi Domine, cum universa creatura tua

 principaliter cum domino fratre sole,
qui est dies, et illuminas nos per ipsum.

4Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
de te, Altissime, profert significationem.

5Lauderis , mi Domine, propter sororem lunam et stellas quas in caelo creasti claras et pretiosas et pulchras.

6Lauderis, mi Domine, propter fratrem ventum
et propter aerem et nubes et tranquillitatem et omne tempus  per quod das tuis creaturis alimentum

7Lauderis, mi Domine, propter sororem aquam

quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.

8Lauderis, mi Domine, propter fratrem ignem,
per quem noctem illuminas
et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.

9Lauderis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram quae nos sustentat et gubernat,
et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba.

10Lauderis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt peccata propter tuum amorem, et sustinent infirmitatem et tribulationem.

11Beati illi, qui ea sustinebunt in pace,
quia a te, Altissime, coronabuntur.

12Lauderis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem,
quam nullus homo vivens potest evadere.

13Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus,
quia secunda mors non faciet eis malum.

14Laudate et benedicite Dominum meum,
gratias agite et servite illi magna humilitate.